Charter Document - 04890381
Charter Number: | 04890381 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1164 - 1165 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Bartholomeus Belvacensis episcopus universis fidelibus in perpetuum Notam fieri volumus tam futuris quam presentibus quod ecclesia Sti Nicholai de Aci Radulfo de Balegni genero Aszonis de Melloto singulis annis sex minas annone reddebat pro terra de Chantilli que ex parte Odeline uxoris sue illi accidebat Preterea in clauso vinee que fuit Bartholomei cantoris jus hereditarium clamabat Has autem sex minas et clausi vinee hereditatem Radulfus et Odelina ejus uxor et Radulfus eorum filius prius dicte ecclesie in elemosinam libere et quiete in perpetuum dederunt et donum super altare posuerunt ideoque de beneficio Ecclesie sexaginta solidos Parisiensium ab Alelmo priore hujus loci receperunt Ut igitur donatio illa firma et inconcussa maneat et a nullo deinceps infirmari aut aliquo modo commutari valeat eam sigilli nostri auctoritate firmavimus et presentis scripti patrocinio communivimus Actum anno Incarnationis Dominice MCLX quarto