Charter Document - 04890380
Charter Number: | 04890380 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1164 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Alexander episcopus servus servorum Dei dilectis filiis priori et fratribus Sti Martini de Campis Cum inter vos et dilectos filios nostros Canonicos Sti Martini Turonensis super ecclesia Sti Martini de Passo coram nobis olim controversia tractaretur ejusdem ecclesie possessionem jam dictis canonicis adjudicavimus questione proprietatis integra reservata ita quidem quod religio ibidem institui de consilio nostro deberet Postmodum vero cum in nostra presencia super proprietate sepius questio tractata fuisset causa pendente et adhuc dubia existente de communi fratrum nostrorum consilio auctoritate qua fungimur statuimus ut Cluniacensium fratrum religio perpetuis ibidem deberet temporibus observari et per fratres vestri monasterii ordinari ita tamen quod canonicis supradictis tres marcas ad pondus Trecense vel ipsius unius prebende ecclesie redditus utrum idem Canonici preeligerint annis singulis in mense martio solveretis Quoniam igitur ipsi in sua obstinatione sistentes infra terminum sibi a nobis prefixum alterum predictorum eligere contempserunt Apostolica auctoritate censemus ut a proximis kal aprilis usque ad duos annos eisdem tres marcas annuatim solvatis ita quidem quod ipsi liberam habeant facultatem interim alterum prescriptorum quod voluerint eligendi Si autem illas a nobis infra duos annos recipere forte noluerint nullum id ecclesie vestre prejudicium faciat nec eas postea solvere compellamini Ceterum si infra biennium utrum tres marcas annuatim an potius unius prebende redditus maluerint eligere recusaverint vos eis ex tunc nonnisi tres marcas quotannis eis solvere teneamini Datum Senonis xii kal aprilis