Charter Document - 04890377

Charter Document - 04890377


Charter Number: 04890377
Cartulary Title: Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1161 - 1164
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Notum sit omnibus quod venerabilis amicus noster domnus Albertus canonicus et cantor Parisiensis dedit nobis pro remedio anime sue prebendam suam de Stampis in ecclesia Beate Marie totam integram absque ulla retentione et jam habemus eam Dedit et nobis vineas suas de Saviis quas emit a Sancto Victore et domum suam de Thermis cum vinea que ad eam pertinet domum etiam suam de Vitriaco cum vineis quas de Sancto Martino tenet et cum omnibus que ibi acquisivit vel acquisierit Insuper dimisit nobis omnia mobilia que inventa fuerint ad mortem ejus que sub legitimis testibus alibi non dederit et tres tonnas novas corporis etiam proprii sepulturam nisi eam alibi dimiserit Ego quoque frater Theobaldus prior Sancti Martini de Campis et omnes seniores nostri concedimus ei ut singulis annis in festivitate sancti Remigii de nostro proprio donentur ei novem libre Parisiensium denariorum quamdiu id ei placuerit accipere et in festivitate hyberna sancti Martini agnina pelicia et nocturnales qui vulgo bote dicuntur Ipse quoque cantor constituit nobis et promittit quod singulis annis in crastinum dominice ante Cineres que Quinquagesima vocatur dabit xx solidos ad refectionem fratrum Nos etiam constituimus ei ut post mortem ad anniversarium ejus faciendum tribuantur xx solidi ad refectionem fratrum de redditibus ejus quos ecclesia habuerit nullique Priori nulli Camerario nullique persone liceat ejus anniversarium hac benedictione defraudare Quod si placuerit ei has ix libras in vita sua nobis dimittere ut jam deinceps nihil inde accipiat vult tamen idem cantor et nos concedimus ut de redditibus quos tunc habebimus nos nihilominus xx solidos demus ad refectionem in die qua prediximus faciendam et post mortem ad anniversarium ejus sine diminutione vel in vita vel in morte Signum magistri Mauricii episcopi S Willelmi de Peveris S Roberti de Sancto Johanne S Aimonis S magistri Frederici de Corbolio S Costabuli De monachis S Theobaldi prioris S Symonis subprioris S Theobaldi infirmarii S Laurentii prioris de Carcere