Charter Document - 04890376

Charter Document - 04890376


Charter Number: 04890376
Cartulary Title: Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Concession
Date: 1149 - 1162
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Notum facimus tam presentibus quam futuris quod quidam miles de Credulio Gundacres nomine ecclesie Beati Nicholai totam minutam decimam de villa Bernosa et de Plesseio in elemosinam dedit Postea vero ab amicis sano accepto consilio pro magna decima earumdem villarum a domno Giroldo jamdicte ecclesie sacrista viginti tres libras Pruviniensis monete accepit eamque apud Sanctum Xristoforum coram domno Henrico Belvacensi episcopo ecclesie Sti Nicholai jure perpetuo possidendam dereliquit Et ut inconvulsum et stabile permaneret ipse Gundacres uxor ejus et filii coram amicis suis et fidelibus testibus assistentibus manus super altare beati Nicholai posuerunt et ne aliquando ecclesia Sti Nicholai pro illa decima aliquod detrimentum patieretur ab ipso Gundacre et ab amicis suis videlicet Odone qui dicitur li Poz Petro etiam de Fontenis Anselmo Tallefer monachi in eadem ecclesia Deo servientes fidem acceperunt auctoritate sigilli Belvacensis episcopi firmaverunt Hujus rei testes sunt Hugo de Pratis Odo li Poz et multi alii