Charter Document - 04890375
Charter Number: | 04890375 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1158 - 1161 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego R[eginaldus] Dei gratia Meldensis episcopus notum fieri volo t p q f quod Hugo de Capella invadiavit Sto Martino de Campis quicquid habebat in decima de Boloirre excepto vino pro XXXX libris pruvinensibus Hoc autem vadium concesserunt filii ejus et filie et illi similiter de quorum feudo ipsam decimam tenet videlicet Guido de Garlanda a quo medietatem decime tenet et Ernulfus cognomento Judas a quo et aliam medietatem tenet et filii Arnulfi et Johannes Gratepechit de quo ipse Arnulfus tenet Sciendum quod ipse Hugo de Capella pluvivit in presencia nostra et cum eo filius ejus Terricus et nepos ejus Galo et Johannes Gratepechit et Johannes Bos in manu Hugonis de Montegoilon portare garandiam plenam Sto Martino nec redimendam esse nisi de suis propriis denariis et ad suum proprium opus Hec autem decima in parochia Sancti Martini est de Veteri Creceio Nos autem auctoritate pontificali predictum vadium laudamus et confirmamus et sigillo nostro munimus et hanc petitionem perturbantes ecclesiastice justicie subicimus