Charter Document - 04890372
Charter Number: | 04890372 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1160 - 1161 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis Amen Quoniam temporum diuturnitate et rerum instabilitate facta hominum deleri noscuntur nisi litterarum apicibus denotata succedentium memorie tradantur ego Matheus Dei pacientia comes Bellimontis notum facio t p q f quod pie memorie Matheus comes pater meus voluntate mea et consilio fratrisque mei Hugonis assensu dedit Deo et ecclesie Bti Leonorii et monachis ibidem Deo servientibus pro salute anime sue et in compensatione operis pontis lapidei quem ipsi a fundamento extruxerunt centum solidos Belvacensium de transversu ejusdem pontis annuatim accipiendos et decem minas salis Ut igitur hoc donum ratum et inviolabile in perpetuum maneat litteris adnotari et sigilli mei auctoritate roborari feci Insuper et terminos in quibus predicta a transversario pontis quicumque ille fuerit remota omni occasione et dilatione sicut precepit pater meus monachis persolventur assignare volui ad Edictum xx solidos in Assumptione sancte Marie xx sol infra octabas sancti Dyonisii xx sol infra octabas Innocentium xx sol in Annuntiatione sancte Marie xx sol Sal enim infra predictos terminos reddetur Hujus rei testes sunt Petrus de Borrencq Petrus de Roncherolliis Arnulfus de Husseio Petrus de Vallibus Ruricus de Conflens Odo prepositus Lambertus camberlencus Gislebertus Nicolai