Charter Document - 04890371

Charter Document - 04890371


Charter Number: 04890371
Cartulary Title: Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1159 - 1160
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Ego Henricus Belvacensis dictus episcopus universis notum fieri volumus tam futurorum quam presentium quod Godefridus de Joiaco saluti anime sue providere volens Radulfus quoque de Curcellis eadem de causa totam decimam vini de Insula de Parmanio de Bolonvilla quam quia laici erant injuste possidebant ecclesie Beate Marie de Insula reddiderunt ab eadem ecclesia in perpetuum possidendam Predictis vero ecclesia de eadem decima presbitero de Joiaco annuatim unum modium frumenti persolvet In decima quoque annone de Parmanio dimidium modium supra dictus Godefridus prefate concessit ecclesie Preter hec autem Hugo de Novavilla presbiter terciam partem totius decime de Nigella quam jure hereditario possidebat prenominate ecclesie concessit Quia vero elemosinas fidelium nostrum est approbare et prout res exigit litteris confirmare predictorum fidelium elemosinas sigilli nostri auctoritate firmamus ut in perpetuum rate permaneant et inconcusse Si quis vero ausu temerario donationes istas infringere presumpserit anathema sit Datum Bellomonte anno Incarnationis Dominice MCLIX regnante rege Ludovico regis Ludovici filio fratre nostro