Charter Document - 04890370

Charter Document - 04890370


Charter Number: 04890370
Cartulary Title: Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1159
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Noverint tam presentes quam posteri quod ego Adam dominus de Insula omnes elemosinas quas Ansellus pater meus et predecessores mei et feodorum meorum possessores ecclesie Bte Marie de Insula et monachis ibi Deo militantibus pro animabus suis et quiete imperpetuum concedo Apud Bethlencurt xx solidos de censu annuatim et duos curticulos consuetudines reddentes Apud Freovillam hospites decimam censum et terram Apud Valmondeis duos hospites et censum Ad granchiam de Parmeno v sextarios hyemalis annone Apud Insulam omnem censum granchiarum que foro contigue sunt exceptis illis granchiis que juxta clausum meum sunt in quibus etiam medietatem census monachi habent et totius telonei medietatem Quicquid etiam monachi habent apud Parmenum et circa forum tam in terris quam in vineis quod scilicet ad feodum meum pertinet concedo In castro etiam Insule x sol de stalagio et duos hospites Apud Nogentum censum hospites et terram Apud Meriel totam decimam Apud Vilers et granchiam decimam et terram Apud Roissiacum hospites et terram et ejusdem terre justiciam et viatoriam In Retondu et in bosco Buchardi in parte scilicet Odonis de Roissiaco usuarium suum Ego vero Adam pro anima mea et pro animabus amicorum meorum assensu uxoris mee et filiorum meorum Anselli et Theobaldi Adam do in elemosinam eidem ecclesie et cisdem monachis apud Bellencurt unum curtilem apud Valmondeis unum hospitem apud Nogentum unum hospitem in granchia Parmeni i sextarium avene apud Buteri unam culturam quam rustici ejusdem ville ad medietatem faciunt Ad victum etiam capellani ejusdem ecclesie dimidium modium annone annuatim Captionem quoque quam super hospites Bte Marie apud Nogentum habebam quietam dimitto Omnium autem elemosinarum quas monachi habent undecunque date fuerint me defensorem prout ratio dictaverit per omnia promitto []