Charter Document - 04890368

Charter Document - 04890368


Charter Number: 04890368
Cartulary Title: Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1159 - 1160
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Ego Henricus Trecensium comes palatinus notum fieri volo p et f quod Gervasius de Castellione qui filiam Herluini de Damerico duxit uxorem jus vicecomitatus seu viarie quod in villa Sancte Gemme habere se dicebat omnino dimisit et quietum clamavit monachis ejusdem loci assencientibus et laudantibus uxore sua Bassilia cum lib[e]ris et Girardo fratre conjugis sue exceptis duobus solidis qui singulis annis a prefatis monachis ei persolvendi sunt Ut autem litis et calumpnie in posterum precedatur occasio hanc immunitatem et libertatem memorate ville laudavi et concessi statuens ut idem Gervasius et quicumque predictos duos solidos post eum habiturus est preter ipsos in eadem villa nichil exigant nec ullis eam vexationibus inquietent [] Actum anno Verbi incarnati MCLVIIII