Charter Document - 04890366
Charter Number: | 04890366 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1151 - 1159 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant presentes et futuri Christi fideles quod domnus Theobaldus Parisiorum episcopus dedit xx libras parisiensis monete domno Nicholao quondam subpriori hujus loci qui a secundo episcopatus sui anno usque ad finem vite sue in dispensatione domus sue in rerum suarum susceptione et concordia satis honeste et fideliter et servierat Ipse vero Nicholaus has xx libras insuper et centum sol paris ad emendum redditus voluntate Willelmi prioris Sti Martini et tocius conventus tradidit ecclesie Sti Leonorii de Bellomonte per manus Fulconis ejusdem ecclesie tunc prioris ea siquidem conventione quod ab habitatoribus ecclesie Sti Leonorii xxv solidi paris singulis annis redderentur in manu subprioris Sti Martini de quibus fieret conventui plena refectio de piscibus Sequane vel due de allecibus recentibus si tempus fuerit in die vero obitus sui et omni anno anniversarii sui Statutum est assensu tocius capituli quod qui hanc conventionem sive pactionem infregerit anathema sit