Charter Document - 04890365
| Charter Number: | 04890365 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris] |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Ruling |
| Date: | 1154 - 1159 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Matheus de Montemorenciaco omnibus hominibus suis atque fidelibus salutem Notum vobis fieri volo et omnibus tam futurorum quam presentium quod Burchardus pater meus dedit ecclesie Beati Martini de Campis et ecclesie Sancti Martini de Pontesio ecclesie Sancte Honorine de Confluencio et ecclesie Cluniaci decem libras in transverso de Francurtvilla in elemosina singulis annis De his decem libris volo et concedo et sigilli mei testimonio confirmo ut ecclesia Sancte Honorine juxta dispositionem patris mei triginta solidos singulis annis a firmario qui ipsum transversum ad firmam habebit recipiat octo diebus ante festum ejusdem Virginis Marie Quod si dominus Montismorenciaci ipsum transversum in manu propria retinuerit monachi predictarum ecclesiarum apud Francurtvillam in crastinum octavarum festivitatis Sancti Dionisii conveniant et ibi precepto domini Montismorenciaci convocatis servientibus ad ipsum transversum colligendum constitutis facient idem servientes fiduciam predictis monachis quod dominus Montismorenciaci nec aliquis alius de redditu predictis transversi aliquid habebit donec jam dicte ecclesiarum monachis satisfactum sit ab ipsis servientibus ita ut ecclesia Sancti Martini de Campis prior recipiat partem suam de predictis decem libris deinde ecclesia Sancti Martini de Portesio postea ecclesia Sancte Honorine xxx solidos reliquos ecclesia Cluniacensis Si vero predictis servientes fiduciam jam dictam facere ipsis monachis renuerint et dominus Montismorenciaci ad hoc eos cogere noluerit aut alios ministros ponere qui fiduciam eis faciant et fideliter istam ecclesiam reddant adeant Parisiensem episcopum qui audita querimonia eorum in tota terra domini Montismorenciaci ecclesiasticam justiciam exerceat Ea propter volo ut ipsa charta testimonio et auctoritate sigilli domini Theobaldi Parisiensis episcopi cum testimonio subscriptorum testium confirmetur et corroboretur []
