Charter Document - 04890364

Charter Document - 04890364


Charter Number: 04890364
Cartulary Title: Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1152 - 1159
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Ego T[heobaldus] Parisiensis ecclesie sacerdos humilis notum facio t p q f quod iii arpenni vinee quos Bartholomeus nepos meus tenet apud Fontanetum sunt de ecclesia Sti Martini de Campis sed tenere illos debet predictus B[artholomeus] quoad vixerit Illo vero decedente ad ecclesiam Sti Martini unde sunt revertentur Quod ne temporum successu possit abholeri ad testimonium veritatis placuit nobis scripto memorie commendare et sigilli nostri munimine et testium subsignatorum confirmare assercione Item notum fieri volumus quod magister Durannus tenet v arpennos de vineis Sti Martini de Campis quartario minus quos prestitit ei bone memorie Odo prior Sancti Martini sed ne de sua bonitate Sanctus Martinus detrimentum paciatur in decessu magistri Duranni rogatu ipsius hujus rei conventionem in medio ponimus et scripto annotari et sigillo confirmari precepimus