Charter Document - 04890363
| Charter Number: | 04890363 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris] |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Confirmation |
| Date: | 1148 - 1159 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego T[heobaldus] Parisiensis episcopus notum volo esse tam presentibus quam futuris quod Johannes pincerna Regis assensu uxoris sue et Petri filii sui et filiarum suarum quidquid habent in majori et in minori decima de Vilerum quas injuste usurpaverat in manu mea reddidit et viginti duas libras de caritate Ecclesie Sti Nicholai habuit Ego autem petitione ipsius pro amore quem habebam ad Sanctum Martinum de Campis hoc totum quod michi reddidit Ecclesie Sti Nicholai concessi assensu Guermundi archidiaconi et totius capituli nostri
