Charter Document - 04890361

Charter Document - 04890361


Charter Number: 04890361
Cartulary Title: Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1143 - 1159
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Ego Theobaldus Dei gratia Parisiensis episcopus notum facio omnibus t p q f quod hospitarius Sti Martini suscepit ab Archerio de Cauda pressuram vinearum totius terre sue apud Clamart ad censum vi den annuente et laudante Guillermo de Villa Offen de cujus feodo idem Archerus pred terram tenebat Ipse enim Guillermus partem illam feodi que ad pressuram jamdictam pertinet in manus nostras reddidit in elemosinam eo tenore ut si aliquando aliam partem feodi saisire voluerit pred censum vi den solummodo ab hospitario recipiet Quod ut ratum et inconcussum permaneat scripti presentis annotatione et sigilli nostri impressione roborari fecimus