Charter Document - 04890360
| Charter Number: | 04890360 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris] |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Judgement |
| Date: | 1157 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego Theobaldus Blesensis comes regni Francorum procurator Existencium presencie et futurorum posteritati notum facio quod monachi Sti Martini de Campis disrationaverunt adversus rusticos Roenville quadragium decime et campipartis ejusdem ville per testes idoneos in presencia mea sub tali videlicet divisa quod rustici ducent de campo bladum decime tocius et campipartis ad granchiam monachorum et item de granchia in propria vectura totam annonam ejusdem decime et campipartis usque ad Bonellam Precipimus igitur ut deinceps absque contradictione et omni inquietatione habeant monachi quarragium in pace sicut superius divisum est et omnes alias consuetudines in corveiis et in omnibus aliis prout tempore patris mei habuerunt Si quis autem contra hoc facere presumpserit a justiciis meis coherceatur et sinon emendaverit vel per pecuniam vel per penam corporalem vel per utrumque constringatur Ne vero hoc possit oblivione deleri et a posteris infirmari sigilli mei impressione et nominis mei caractere subtussingno Testes inde habentur Goscelinus de Auneello Galterius de Friasia Fulco de Mairolis Willelmus filius Ansodi Robertus de Frovilla Galerannus de Beevilla Clemens Stephanus frater ejus Bernardus decanus Radulfus marescallus Harpinus carnifex Gofridus major Beeville
