Charter Document - 04890359

Charter Document - 04890359


Charter Number: 04890359
Cartulary Title: Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1157
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Ego Theobaldus Dei gratia Parisiorum episcopus notum facio universis t p q f quod conversa Sancti Martini de Campis Hildeardis nomine testamentum suum fecit ecclesie ejusdem Beati Martini omnes videlicet domos suas cum pertinenciis et appendiciis item unum chochettum in Sequana et alterum Sancto Dyonisio de Carcere item apud Monasteriolum decem et octo oves quas habebat Guimerius de Fontaneo item omne mobile suum et omnia debita sua ubicumque sint Quod tempore domni Guillermi prioris ejusdem factum est qui et ipse Prior eidem converse dum viveret victualia dari concessit Quod ut inconcussum et inconvulsum perseveret munimine nostri sigilli et sigilli Beati Martini confirmamus