Charter Document - 04890358
Charter Number: | 04890358 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Agreement |
Date: | 1157 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego Symon Firmitatis Ansculfi vicecomes et uxor mea Ada nomine notum facimus cunctis cognoscere volentibus hujus nostre compositions ordinem Ad nostras pervenit aures quorumdam quos dicimus Bonos homines sancte religionis fama et bone conversationis rumor Dei causa igitur et nostre salutis intuitu predictos illos Bonos homines vicinos in mansione habere disposuimus et quia sepositam ab habitatione hominum longe remotam semper eligunt et diligunt mansionem nemus quoddam quod vocatur Raroi locum scilicet solitudinis et satis religioni congruum ad inhabitandum in terra nostra quesierunt Et quia certum erat quod monachi Sancti Martini de Campis illic prope demorantes in loco qui dicitur Marnoe usuarium in nemore illo reclamabant efficaciter exegimns ut prior de Marnoe Renulfus nomine assensu Guillelmi tunc temporis prioris de Sancto Martino et totius capituli absque reclamatione et calumpnia post ipsum futurorum Priorum usuarium illud [] liberum et quietum dimitterent [] laudante hoc uxore mea Ada laudantibus filiis et filiabus meis Hugone et Petro necnon Hildiarde et Mathilde Hujus rei testes sunt Gillebertus dapifer Johannes de Tromia []