Charter Document - 04890357
Charter Number: | 04890357 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Arbitration |
Date: | 1157 - 1158 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Frequenter accidere consuevit ut ea que bono pacis et caritatis conservande inter homines a probis et sapientibus constituta sunt oblivio deleat a memoria hominum et revocet ad perniciem contentionis quod salubriter terminatum fuerat per consilium bonitatis Hujus igitur mali vitandi gratia ego Willelmus prior Sti Martini de Campis assensu tocius capituli nostri scripture illius annotatione memorie commendo presencium et ad noticiam transmuto futurorum quod ratam et firmam habemus compositionem que facta est inter ecclesiam nostram et abbatem sive canonicos Cussiacensis abbatie per manum venerabilium virorum domini Sansonis Remensis archiepiscopi et Bartholomei Laudunensis episcopi Ea scilicet conditione ut habeant quicquid juris nostri erat apud Disiacum et pro hoc reddant nobis singulis annis infra octabas Sti Remigii xxx sol Parisiensis monete eo scilicet ordine et tenore quo difinitum est in litteris prenominatorum episcoporum Ut autem ista constitutio [] Actum est Parisius anno Dni MLVII