Charter Document - 04890356
Charter Number: | 04890356 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1157 - 1158 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego Theobaldus Dei gratia Parisiensis episcopus notum fieri volo quod Sanctus Martinus habet decem libras Proviniensium et xl sol Parisiensium supra decimam Thome de Braio Quadraginta autem solidi Paris adaucti sunt in presentia nostra apud Mussiacum xi kal aprilis pro xx sextariis annone quos Willelmus prior Sti Martini concessit eidem Thome Eadem etiam die Milo miles parvus de Furchis reddidit in manus nostras minutam decimam suam et decimam vini sui et prece sua dedimus eam Sto Martino Hoc autem factum est in presentia nostra apud Mussiacum et ipsius prioris Willelmi Actum Parisius anno ab Incarnatione Verbi MCLVII