Charter Document - 04890351
Charter Number: | 04890351 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1154 - 1157 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Notum sit omnibus p et f quod ego T[eobaldus] Dei gratia Parisiensis episcopus concessi monachis de Gornaio ea que venerabilis comes Mellentensis Galerannus et uxor ejus Agnes eisdem monachis in elemosinam dederunt de feudo nostro scilicet decimas omnium denariorum suorum de Gornaio et de Cauda et de Torci et de Braia et de Villa nova et de toto honore pertinente ad Gornaium et ad Caudam et similiter omnes decimas omnium bladorum suorum de eodem honore in molendinis et in omnibus redditibus et decimam vini de Villanova et de tribus modiis vini de Torci Insuper decimam tocius redditus quod Parisius habent necnon medietatem duorum molendinorum quos apud Gornaium habent Consuetudinem etiam veniendi apud molendinos ab hominibus de Gornaio et de Gagniaco sicut in carta comitis continetur Si vero prefatis monachis complacuerit licebit eis unum aut plures molendinos quocumque loco voluerint facere et eos quos prediximus ubicumque voluerint transferre ita tamen quod firmitas castelli conservetur Insuper monasterium de Cauda et furnum ejusdem oppidi post decessum Adalaisie uxoris Guidonis Apri Preterea venditionem terre quam fecit eis Ulricus portitor apud Caudam et vque solidos census quos idem Ulricus pro eadem terra prefato comiti persolvebat Piscatoriam etiam quam idem comes prefatis monachis donavit et censum quem eis domina Agnes de Livriaco donavit apud Russiacum quam donationem postea concesserunt filii ejus Gill et Robertus coram testibus Preterea elemosinam que facta fuit pro Hugone de Montegaio quam fecerunt heredes ejus consilio et assensu domni Stephani de Garlanda scilicet dimidium modium annone medietatem frumenti et medietatem molturengie de molendinis de Duvera Hec igitur omnia ut futuris temporibus inconcussa et rata permaneant privilegii nostri auctoritate et sigilli nostri impressione firmavimus