Charter Document - 04890348

Charter Document - 04890348


Charter Number: 04890348
Cartulary Title: Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Establishment
Date: 1150 - 1156
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Notum sit t f q p Xristianum conversum redditus emisse ex quibus servitium fiat generaliter ad refectionem fratrum quater in anno Prima refectio fict in die festi Sti Michaelis quam faciet prior de Carcere de siccis pro vinea quam idem Xristianus emit ix libris paris Secunda in festo Crispini et Crispiniani quam faciet camerarius de alleccibus pro domibus Warini filii Teacrii quas idem emit x libris Tercia in Annuntiatione dominica quam faciet camerarius de siccis pro vineis de Vitre emptis ab eodem xv libris Quarta in translatione Sti Benedicti quam faciet subprior pro redditu quem emit apud Gonessam xv libris Huic autem refectioni assensu totius capituli deputati sunt semper xx solidi parisienses Preterea idem emit prata de Gentileio xvi libris ex quibus semper habentur xxxiii solidi et iiii denarii ad Mandatum in Cena Domini Cumque his omnibus dedit xl libras pro septem panibus elemosine singulis diebus assignatis Hec autem auctoritate et assensu domni abbatis Cluniacensis acta sunt et ut rata et inconcussa permaneant assensu domni Simonis prioris et totius capituli sub anatemate sanctitum est Insuper cellarium capitulum et cameras que sub dormitorio sunt condidit Sciendum est quod ipse Xristianus dedit subpriori preter predictas xv libras ad augendum redditum de Gonessa lx solidos ut aliquod ex eis redditum compararet Misit et in decima de Braeia x libras Invadiavit quoque quandam decimam que est apud Banoilum a Radulfo filio vice comitis Corboilensis xv libr de qua conventus debet habere generale piscium singulis annis in festum Sti Laurentii