Charter Document - 04890346
| Charter Number: | 04890346 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris] |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Confirmation |
| Date: | 1151 - 1155 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego T[heobaldus] Dei misericordia Silvaneclensis episcopus notum fieri volo futuris et presentibus inter monachos Sti Nicholai de Acy et Symonem clericum filium Gaufredi de Muro de quadam parte decime que dicitur de Haiha controversiam extitisse Quos cum personis et canonicis Ecclesie nostre causa pacis et concordie sepe conveniens tandem sicut in presenti scripto continetur discordiam partis utriusque removimus Monachi de caritate sua Symoni dederunt et Symon quicquid calumpniabatur et habere debebat in ipsa decima totum ecclesie Sti Nicholai dimisit et concessit et contra omnes qui eam deinceps calumpniarentur se deffensurum et patrocinaturum pro monachis esse spopondit sicut jus patrocinii quod vulgo warandia dicitur exigit Ego etiam tam prece Symonis quam consideratione rationis et consilio personarum et canonicorum nostrorum prefatam decimam monachorum esse sciens patrocinium meum si opus fuerit illis affuturum veraciter promitto Et ut successores nostri Episcopi hoc idem faciant justum fore decerno Sigilli vero nostri munimine et impressione ne deleri valeat posterorum notitie trado testibus qui interfuerunt subnotatis Hilberto decano Wilardo archidiacono Stephano cantore Hugone Nivelone canonicis Symone priore Sancti Nicholai Giroldo sacrista Guidone milite cognomento Parvo Roberto pistore Henrico anglico famulis monachorum et multis aliis
