Charter Document - 04890343

Charter Document - 04890343


Charter Number: 04890343
Cartulary Title: Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1147 - 1154
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

H[ugo] Dei gratia Rothomagensis archiepiscopus universis Ecclesie filiis in perpetuum Quoniam ea que ecclesiis Dei legitima principum nostrorum donatione collata sunt nostra debemus auctoritatis tuitione roborare elemosynas monachorum de Gornai super Maternam quas eisdem G[alerannus] comes Mell[enti] et A[gnes] uxor ejus ac Rob[ertus] filius eorum pro salute auimarum suarum contulerunt nos illis in ratam possessionem perpetuo jure habendas decernimus et presentis scripti attestatione confirmamus videlicet unum modium salis apud Mell[entum] reddendum eis sicut prefati Comitis carta testatur Apud Pontem Audomarum v milia harengorum vel viii solidos Carnotenses si in eo anno defectio harengorum fuerit pro uno quoque milliario viii sol Si quis autem ista vel auferre eis vel imminuere presumpserit nisi penituerit aut satisfecerit sit anathema maranatha