Charter Document - 04890341
| Charter Number: | 04890341 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris] |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 1147 - 1154 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Salubre remedium est divitibus hujus seculi de propriis possessionibus Xristo inpertiri fratrumque necessitates in monasteriis ei famulantium exinde sustentare ut a quibus sejunguntur peccatorum merito mereantur cum eis uniri in bono opere beneficiorum subsidio et ita participes fieri timentium Dominum et custodientium mandata ejus Hoc itaque intuitu ego Galerannus Dei gratia comes de Mollento notifico t p q f quod monachis Beate Marie de Gornaio medietatem duorum molendinorum quos ibidem cum eis habebamus ego atque Agnes uxor mea pro animarum nostrarum remedio perpetuo habendam concessimus Retinuimus tamen in manu nostra duos modios et dimidium frumenti et duos modios et dimidium multurengie singulis annis nobis persolvendos intalibus terminis medietatem videlicet in festo sancti Remigii insuper duodecim solidos Pruveniensis monete et in Pascha medietatem reliquam Consuetudinem etiam veniendi ad eosdem molendinos ab hominibus de Gornaio et de Gagniaco nobis debitam ipsis concessimus Quod si eos consuetudinem istam evitantes ad alios molendinos euntes vel inde redeuntes invenerint data est a nobis eis et eorum famulis potestas capiendi eos et summarios eorum cum annona vel farina homines vero quos ceperint ad prepositos nostros de Gornaio ad faciendam de eis justiciam adducent Si vero prefatis monachis complacuerit licebit eis unum aut plures molendinos quocunque loco voluerint facere et eos quos prediximus ubicumque voluerint transferre ita tamen quod firmitas castelli conservetur Superest aliud quod et presentibus notificare et ad posterorum noticiam transmittere curavimus videlicet quod postquam prefati monachi in castello pontem lapideum construere ceperent c solidos in pedagio ejusdem castelli singulis annis eis reddendos habebunt et in talibus terminis videlicet in crastino octabarum Nativitatis Domini quinquaginta solidos et in crastino Indicti quinquaginta solidos ita quod medietas horum denariorum in unoquoque termino de parte nostra reddetur de parte vero Agnetis filie Guillelmi de Garlanda quam habet a nobis in feodo in pedagio isto medietas reliqua Istud vero ita statutum est Roberto ejus viro et filiis ipsorum concedentibus Determinatum etiam fuit quod supradicti monachi eundem pontem restituent quociens illum quolibet casu pejorari contigerit Ipsis vero si voluerint in arcubus ejusdem pontis molendinos facere licebit et piscaturam eorum et eciam supradictorum habere Nos vero quicti monachorum consulere et debitam eis tuicionem impendere desiderantes omnes eorum possessiones et consuetudines in eo tempore permanere concedimus quas predecessorum nostrorum temporibus habuerant usque ad diem illam in qua securitatem illius terre accepimus
