Charter Document - 04890337

Charter Document - 04890337


Charter Number: 04890337
Cartulary Title: Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1147 - 1154
Date type: Assigned
Resource Link(s): SCRIPTA - Base des actes normands médiévaux

Charter:

Notum sit omnibus t p q f quod ego G[alerannus] comes Mellenti et A[gnes] comitissa uxor mea pro salute nostra et filiorum nostrorum et amicorum tam vivorum quam defunctorum dedimus et in perpetuam elemosinam firmavimus ecclesie Sancte Marie de Gornaio et monachis ibidem Deo servientibus vque millia harengorum apud Pontem Audomari reddenda sibi intra octo dies Purificationis sancte Marie per singulos annos ea conditione quod intra diem tertiam a die qua prefatus nuntius monachorum illuc in prescripto termino propter ipsos harengos advenerit sibi in pace reddentur harengi a preposito nostro si in ipsa villa inveniri commode poterint Si quo autem anno erit defectio harengorum sicut contigere aliquotiens solet tunc pro unoquoque millenario harengorum reddantur monachis x solidi Carnotensium ab ipso preposito in eo termino qui prescriptus est scilicet intra tertium diem a die qua advenerit nuntius Si autem prepositus fecerit nuntium morari ultra tertium diem expensas ejus deinde persolvet ex suo proprio prepositus Hiis testibus Rogerio Hilduino et Herveo capellanis Willelmus de Pinu Robertus de Formevilla Radulphus Harenc Robertus de Spineto Alano de Nevilla Henrico de Ponte Audomari