Charter Document - 04890334

Charter Document - 04890334


Charter Number: 04890334
Cartulary Title: Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1143 - 1153
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Consulens salubriter ad salutem animarum humane utriusque sexus creature rebus transitoriis habundanti Divina sic hortatur pagina Abscondite elemosinam in sinu pauperis et ipsa oret pro vobis ad Dominum quoniam sicut aqua extinguit ignem ita elemosina extinguit peccatum Quod ore audientes et corde revolventes animarumque nostrarum refrigerio peccatorum innumeris exustionibus obnoxias aliquantulum providentes ego Adela regina et vir meus domnus Matheus Bartholomei episcopalis ecclesie Silvanectensis precentoris jam defuncti vineas apud Riu sitas monachis ecclesie Sti Nicholai de Aci civitati Silvanectensium contiguis jure perpetuo possidendas concedimus Quasquidem vineas ipse Bartholomeus in vita sua prescripte ecclesie tali condicione in elemosina tradiderat ut dum viveret vineas sibi retinens ob recognitionem sue elemosine singulis annis unum modium vini pro eis eidem ecclesie redderet Totas autem vineas post suum decessum ecclesia Sti Nicholai in suas proprie reciperet []