Charter Document - 04890332
Charter Number: | 04890332 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Revocation |
Date: | 1152 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis Notum sit t p q f omnibus Sancte Ecclesie fidelibus quod ego frater Symon prior Sti Martini de Campis assensu tocius capituli nostri concessi ecclesie de Eucurth de censu quem ipsa annuatim nobis persolvere consuevit videlicet duas marcas Parisiensis ponderis pro Revelum amodo nonnisi v firtones ejusdem ponderis nobis annuatim persolvet reliquos autem tres fertones ecclesie de Capi pro altare de Longeval persolvet Hujus rei testes sunt Riguardus abbas Valcellensis et Rainaudus monachus et sacerdos Manasses subprior Joszo Armandus Actum est anno ab Incarnatione Domini MCLII Datum Parisius xiiii kal julii