Charter Document - 04890329

Charter Document - 04890329


Charter Number: 04890329
Cartulary Title: Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1151 - 1152
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

In nomine sancte et individue Trinitatis Ego Manasses Dei gratia secundus Meldensis episcopus notum facio presentibus et posteris quod querela que inter vicecomitem Firmitatis Anscalfi Simonem et priorem Sancti Martini de Campis diu ventilata de elemosina Gaufredi vicecomitis Firmitatis et Constancie uxoris sue concorditer in hunc modum sopita est Simon vicecomes et Adela uxor sua concesserunt monachis Sti Martini apud Chosiacum Deo servientibus totam terram Chosiaci cum omnibus que infra ejusdem ville potestatem continentur sicut Gaufredus et uxor ejus Constancia tenuerant et ecclesie Bti Martini dederant exceptis solis corporibus hominum et feminarum qui eo die apud Ranchens commanebant Universas autem consuetudines et redditus illius villule quos prius habebant monachi retinuerunt Statutum est etiam quod si quis hominum vel feminarum de potestate Chosiaci alibi proficiscatur monachi eum sicut proprium requirent et habebunt Similiter si aliquis ex gente vicecomitis infra supradictam potestatem venerit Vicecomes eum ibi requiret et habebit Feodos autem militum concedentibus monachis sibi et heredibus suis retinuit Quicquid tamen predictus vicecomes Gaufredus in feodis omnibus et justiciis vel corvatis vel aliis rebus possederat monachi possidebunt preter in feodo Mathei Lotharingi de Millehart Sapientum autem virorum consilio concessit Simon prior Sancti Martini de Campis et ejusdem ecclesie monachi Simoni vicecomiti et Adele uxori sue justicie Chosiaci medietatem in vita sua tantummodo possidendam Heredes autem eorum nec in potestate nec in justicia amplius hereditabunt Monachi officialem suum ad faciendum justiciam ponent liberum omnino et si quid Vicecomiti forisfecerit in curia prioris predicte ville Chosiaci quantum ipsa curia dictaverit emendationis accipiet Vicecomes etiam officialem suum ponet liberum omnino nisi terram teneat unde redditus aliquos ecclesie debeat Quilibet siquidem officialium sine altero submonitionem facere non poterit nec justiciam Confederati inquam erunt officiales sacramento quod unus alterum in aliquo non defraudabit Si vero homines pr potestatis de censu vel aliis redditibus forisfecerint officialis monachorum in eorum curia submonitionem faciet presente officiali Vicecomitis et si quid pecunie pro forisfacto acceptum fuerit medietatem uterque habebit St autem de aliis forisfactis causa agitabitur infra villam in competenti loco uterque officialis conveniet et ibi causa terminabitur Licebit etiam Priori Chosiaci si voluerit causis omnibus interesse Denique si in causis agendis vadimonia bellorum emerserint apud Firmitatem Ansculfi deducentur ibique finito bello vel pacificato emendationis vel concordie medietatem Prior de Chosiaco habebit Si qua monachis injuria ab aliquo illata fuerit unde per se emendationem habere non possint antequam ab aliqua seculari potestate vindictam requirant ab ipso Vicecomite vel a dapifero suo requirent Si vero ipsi non emendaverint monachi ad quemcunque voluerint ultionem requirent Subscripsimus etiam ad tollendam penitus occasionem scismatis quod in suprad potestate heredes Simonis vicecomitis et uxoris sue Adele nullatenus hereditabunt Si quis autem huic nostre assertioni scienter obviaverit episcopali eum gladio feriendum decernimus nisi resipuerit Actum publice Meldis in palatio nostro astantibus abbatibus Sancti Petri Latiniacensis et Sancti Faronis Meldensis Godefrido et Lamberto Tebaudo archidiacono nostro Hugone decano Girardo Ansoldo Herberto canonicis Sancti Stephani Monachis Simone priore Sancti Martini Manasse Adam Philippo priore Chosiaci Goscione Militibus Simone vicecomite Alberico de Olcheia Gisleberto de Firmitate Petro de Meri Adam Bisolo Petro de Cocherel Bisolo de Moilen Ansculfo de Marnoa Johanne Campanensi Famulis Huberto majore Euvrardo Laurentio Ivone Cophino Radulfo Ut autem hoc ratum permaneat sigilli mei karactere concordiam istam confirmo attestor etiam Teobaudus Blesensis comes et Henricus primogenitus meus ad quorum feodum res tota pertinet concordiam eandem sigillo meo et confirmamus et attestamus anno ab Incarnatione Domini MCLI