Charter Document - 04890328
Charter Number: | 04890328 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1151 - 1152 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine Sancte Trinitatis presentibus et posteris imperpetuum Ego Manasses Dei gratia secundus Meldensis episcopus concedo et sigilli mei caractere confirmo decimam quandam apud Osseri et Chanconi[n] ecclesie Bti Martini de Campis imperpetuum possidendam quam Galterus Hait qui eam tenebat de feodo meo ob remedium anime sue illi ecclesie in elemosinam legavit Hoc autem tenore hoc confirmo quod prefate decime medietatem Symon thesaurarius Meldensis nepos meus communi favore et assensu capituli Sti Martini dum in seculo vixerit libere et quiete possidebit et pro investitura tocius decime de medietate sua prefate ecclesie sextarium annone persolvet annuatim Post mortem vero vel conversionem ejus tota decima ad ecclesiam cui facta est elemosina redibit Actum Meldis anno ab Incarnatione Domini MCLI