Charter Document - 04890325
Charter Number: | 04890325 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Concession |
Date: | 1151 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis Amen Notum sit omnibus t f q p omnem decimam magnam et minutam quam ecclesia Beati Martini de Campis apud villam que Mediancurtem vocant ab ejusdem ecclesie conventu traditam ecclesie Sancti Leonorii de Bellomonte jure perpetuo possidendam necnon et duos hospites et dimidium ceteraque universa que in eadem villa predicta ecclesia Sti Martini habebat jamdicte ecclesie Sti Leonorii ad possidendum tradita dante pro his omnibus comite de Bellomonte octoginta libras denariorum Parisiensis monete de argento illo quod pater suus Matheus comes filius Yvonis comitis Beato Leonorio in elemosinam dedit Ut hoc ratum permaneat sigilli Sti Martini de Campis impressione firmatum est Hujus rei testes sunt Symon prior de Campis Odo senex Normannus prior de Bellomonte Matheus comes Hugo frater ejus Gaufredus de Baerna Rericus de Andilli Arnulfus de Usseio Arnulfus de Brueriis Actum est in capitulo Sancti Martini anno millesimo centesimo quinquagesimo primo pridie nonas julii primo anno consulatus ipsius Mathei