Charter Document - 04890323
Charter Number: | 04890323 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 1150 - 1151 |
Date type: | Internal, A.D., Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis Ludovicus Dei gratia rex Francorum et dux Aquitanorum omnibus in perpetuum Ex regie majestatis officio est ut ea que a predecessoribus nostris Francorum regibus Religiosis in regno nostro constitutis benigne collata sunt et concessa Nos quoque regia liberalitate concedamus et illibata conservare studeamus Eo nimirum intuitu religiosorum monachorum Bti Martini de Campis justis peticionibus annuentes consuetudinem illam quam eis et eorum hominibus dimisit pater noster bone memorie Ludovicus apud Clamardum que videlicet consuetudo vulgo gregaria nuncupatur tam eis quam eorum hominibus nostra auctoritate dimittimus et in perpetuum habendam concedimus Volumus itaque et omnino prohibemus ne propter gregariam illam vel propter usus nemoris quicquid operis agant in nemoribus illis vel illi vel homines eorum aliqui servientum nostrorum vel prepositorum aliquam exactionem eis inferant vel vexationem et omnino eos in pace dimittant de illis videlicet rebus que ad predictam gregariam pertinent Quod ut ratum et inconcussum in posterum permaneat scripto commendari sigilli nostri auctoritate muniri nostrique nominis subter inscripto caractere corroborari precepimus Actum Parisius anno Incarnati Verbi MCL regni nostri vero XIIII [Astantibus in palatio nostro quorum nomina subtitulata sunt et signa Signum Radulfi Viromannorum comitis dapiferi nostri S Guidonis buticularii nostri S Mathei camerarii S Mathei constabularii Data per manum Simonis cancellarii]