Charter Document - 04890322

Charter Document - 04890322


Charter Number: 04890322
Cartulary Title: Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Agreement
Date: 1150 - 1151
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

In nomine sancte et individue Trinitatis Noverint tam presentes quam futuri quod ego Everardus de Puteaco pro anima patris mei Hugonis et matris mee Heluise et filiorum meorum Hugonis et Galeranni concedo et confirmo ecclesie Beati Martini de Campis et monachis ibidem Deo servientibus elemosinam et donum que predecessores mei eidem ecclesie contulerunt Quinque videlicet mercata apud Puteacium singulis annis certis denominatisque diebus per anni cursum constituta cum omnibus proprietatibus que ad illos dies a summo mane usque ad noctem pertinent ut nichil penitus exceptum sit quod per manus monachorum non veniat preter medietatem egruni et linum et canabum Dies isti certi et denominati sunt Secundum sabbatum aprilis sabbatum ante festivitatem sancti Johannis Babtiste primum sabbatum septembris sabbatum ante festivitatem hiemalem Sti Martini sabbatum post octabas Epiphanie Quod si forte evenerit ut in aliquo predictorum dierum mercatum apud Putheolum non fuerit primo sequenti sabbato omnino sic supra definivimus monachi mercatum suum sine ulla contradictione recipiant Volo insuper et jubeo ut absoluta et libera ab omnibus exactionibus sive consuetudinibus parvis vel magnis amodo jure perpetuo mercata sua habeant et possideant Concedo etiam omnibus qui in burgo eorum amodo manserint omnes exitus ville sicut propriis burgensibus meis mercata scilicet furnos molendina aliaque necessaria usui eorum utilia Quod ne valeat oblivione deleri scripto commendari et sigilli mei actoritate corroborari precepi Actum publice Putheolo anno ab Incarnatione Domini MCL astantibus his quorum nomina subtitulata sunt Stephano scilicet archipresbitero magistro Barba magistro Theobaldo Garino de Alona Britone preposito Hysembardo Parvo Mauberto Radulfo Clavello Auberto Bechana Bovone Foardo Rembaldo filio Henrici de Castellariis