Charter Document - 04890321

Charter Document - 04890321


Charter Number: 04890321
Cartulary Title: Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1150 - 1151
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

In nomine sancte et individue Trinitatis Ego Manasses Dei gratia Aurelianensis ecclesie minister humilis Notum fieri volumus instantibus et futuris quod Prior Ihenville et Ebrardus de Puteolo de elemosina predecessorum Ebrardi quam videlicet elemosinam sigilli sui auctoritate firmaverat in aliquibus dissencientes nostram adierunt presenciam et ut inter eos pax firma et indissoluta confirmaretur voce supplici corde humili nostram consuluerunt humilitatem Nos vero qui ex officio nobis injuncto humilibus et religiosis subvenire debemus et eorum esse refugium ab Ebrardo impetravimus elemosinam sicut ipse Ebrardus litteris suis prescripserat et confirmaverat tenendam et in perpetuum constare stabilem Ex parte vero Dei et nostra ne queat oblivione deleri donum istud confirmamus sigilli nostri auctoritate corroborari precepimus