Charter Document - 04890320
Charter Number: | 04890320 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1150 - 1151 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Venerabili et charissimo domino et amico nostro Sugerio abbati Sancti Dionisii frater Petrus humilis abbas Cluniacensis salutem et sincerum in Domino dilectionis affectum Quia Reverentiam vestram jam ab antiquo dileximus et in Christi charitate diligimus a vobis quoque diligi non diffidimus Eapropter frequenter vos pro nostrarum rerum diversis eventibus rogare non dubitamus Nunc autem et rogamus Dilectionem vestram pro domo nostra Sancti Martini de Campis que ob debilitatem dilectissimi fratris nostri O[donis] plurimum tam in spiritalibus quam in temporalibus attenuata est et quotidie magis ac magis attenuatur Unde ejus condescendentes infirmitati a cura domus predicte cum more nostro absolvimus et loco ipsius dilectum fratrem et filium nostrum domnum Simonem quondam ejusdem loci subpriorem substituimus quia a nobis et fratribus nostris propter honestatem et mores optimos multum diligitur Super quo rogamus Prudentiam vestram ut eum causa Dei et amoris nostri respectu diligatis auxilium et consilium vestrum ei impendatis