Charter Document - 04890319

Charter Document - 04890319


Charter Number: 04890319
Cartulary Title: Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Concession
Date: 1150
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Noverint presentes et posteri quod donnus Odo prior Sancti Martini de Campis concessit domno Gamoni priori de Gornaio [] fratribus ejusdem loci ecclesiam de Ororio cum decima ejusdem ville in perpetuum possidendum insuper et decimam que dicitur de Nemore Remundi et pressoragium et decimam vinee que est apud Nusiacum pro una marcha argenti unoquoque anno et pro decima quam habebat Gornacensis ecclesia apud Nusiacum de elemosina Philippi et Petri de Claci Hujus rei testes sunt Simon subprior Walterius Arnulphus Joszo Bernerius Gamo Johannes Walterius Berengarius Fulbertus Thezo Rogerius Petrus Anscherius Garinus