Charter Document - 04890317

Charter Document - 04890317


Charter Number: 04890317
Cartulary Title: Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Transfer
Date: 1144 - 1150
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Notum [sit] omnibus t p q f quod S[ymon] Ternellus dedit quamdam terram ecclesie Sancti Jacobi que est [de] jure Beati Martini de Campis ad construendam unam partem capitis ipsius ecclesie Sed quoniam predicta terra singulis annis reddebat monasterio Beati Germani de Pratis v denarios de censu ego Odo Beati Martini Dei gratia prior nolens aliquam controversiam esse inter nostram et Beati Germani ecclesiam assensu fratrum nostrorum constitui ut ecclesia Sancti Germani v denarios illos Parisius accipiat de domo quadam que fuit Lam[berti] bufetarii et modo est nostra que antea iiii tantum denarios Sancto Germano debebat set amodo et deinceps viiii Hec autem concessio ut firmius roboraretur cartam fieri jussimus manibusque nostris firmavimus fratribusque firmandam tradidimus