Charter Document - 04890315

Charter Document - 04890315


Charter Number: 04890315
Cartulary Title: Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1148 - 1149
Date type: Internal, A.D., Episcopal, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

In nomine sancte et individue Trinitatis Ego Sanson divina miseratione Remorum archiepiscopus universis sancte Ecclesie filiis t p q f imperpetuum Quia ex officio Nobis licet indignis injuncti debito monilis dominici cura laboramus licet omnibus in commune fidelibus mensuram tritici in tempore erogandam susciperemus precipuam tamen illorum laboribus atque negotiis compassionis ac supportationis vicem debemus qui ut Deo soli beate contemplationis studio vacarent mundi sarcinam penitus abjecerunt Iccirco notum fieri volumus quod nobilis vir Gualcherus de Basochiis assensu fratris sui Guidonis dedit Sancto Martino de Campis centum et decem solidos de censu Remensis monete apud Poiteium partim pro emptione octoginta librarum et unius equitature partim ob remedium anime sue et parentum suorum scilicet lx solidos in festo sancti Remigii l mediante maio annuatim persolventur ita dumtaxat quod si infra predictos terminos rustici censum suum persolvere neglegerent prior de Sancta Gemma vel officiales sui post xv dies sine lege et districto non excipient Hec ut prelibata sunt nos presenti decreto et metropolitana auctoritate ecclesie Bti Martini de Campis et fratribus ibidem Deo militantibus firme et perpetuo tenenda concedimus Et ne aliquis ecclesiastica secularisve persona contra hanc nostre institutionis seriem ausu temerario contraire presumpserit imaginis nostre impressione et probabilium personarum intitulatione eam corroborari fecimus S Josleni Suessionensis episcopi S Odonis abbatis Sti Remigii S Bosonis archidiaconi S Leonis decani S Gregorii cantoris S Henrici S Rogeri S Constantii presbyterorum S Symonis S Hugonis S [Ebr]ardi dyaconorum S Rogeri S Guidonis S Bosonis subdiaconorum Datum Remis anno Incarnati Verbi MCXLVIII indictione xi regnante Ludovico Francorum rege anno xiii archiepiscopatus autem domni Sansonis anno viiii Drogo cancellarius recognovit scripsit et subscripsit