Charter Document - 04890314

Charter Document - 04890314


Charter Number: 04890314
Cartulary Title: Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1148 - 1149
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Notum sit omnibus t p q f quod ego Ebrardus de Puteolo assensu uxoris mee Heluisse et filiorum meorum Hugonis et Galeranni concedo et confirmo monachis Sancti Martini de Campis elemosinam et donum quod predecessores nostri eisdem contulerunt decimum videlicet mercatum de Puteaceo cum omnibus proprietatibus que ad illum diem a summo mane usque ad noctem pertinent quando eorum est mercatum ut nichil penitus exceptum sit quod ad manus eorum non veniat preter medietatem egruni et preter linum sabbatum scilicet secundum aprilis sabbatum ante nativitatem sancti Johannis Baptiste primum sabbatum septembris sabbatum ante festivitatem sancti Martini hiemalem sabbatum post octabas Epiphanie Quod si forte evenerit ut in aliquo predictorum dierum mercatum apud Puteaceum non fuerit primo sequenti sabbato omnino sicut supra definivimus monachi mercatum suum habebunt Volo ut absoluta et libera ab omnibus exactionibus sive consuetudinibus parvis vel magnis mercata sua amodo jure perpetuo habeant et possideant Concedo etiam et confirmo omnibus qui in burgo suo morantur omnes exitus ville furnum molendinum aquam mercatum [] necessaria ut sint eis communia sicut propriis burgensibus nostris Que omnia ut rata et inconcussa permaneant sigilli nostri auctoritate roboravimus Actum publice Puteaceo anno Incarnati Verbi MCXLVIII Presentes quoque erant hii quorum nomina subtitulata sunt Stephanus archipresbiter magister Barba magister Theobaldus Aubertus Bechana Bovo Foardus Garinus de Alona Brito prepositus Radulphus Clavellus Maubertus Isembardus Parvus Rainbaldus filius Henrici de Castellariis