Charter Document - 04890313
Charter Number: | 04890313 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1148 - 1149 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti Amen Notum sit tam presenti quam successive etati quod Petrus de Milliaco concessit ecclesie Sti Martini de Campis ad opus videlicet monachi apud Sanctum Odomarum conversantis in elemosinam pro anima patris sui et antecessorum suorum boscum suum de Achi ad hospitandum et comburendum Hec acta sunt apud Stum Simphorianum Belvacensem coram domino Odone Belvacensi episcopo in cujus manus ipse Petrus cand elemosinam reddidit quam et nos de manu ejusd episcopi recepimus Hoc concessit Roais uxor ipsius Petri audientibus et testificantibus Ivone decano Theobaldo et Johanne archidiaconis Suaswalone de Moncheles Hugone de Houcurte Eirardo de Sto Audomaro Drogone de Sto Briccio Roberto de Cainello Ursone de Boneriis Girardo cognomento Sigino Nivardo majore de Achi Petro presbitero fratre ipsius et Galeranno Et ut hec elemosina rata et inconvulsa imposterum permaneat pref episcopus eam auctoritate sigilli sui corroborari precepit Actum anno ab Incarnati Verbi millesimo centesimo quadragesimo octavo [Hoc autem non pretermittendum est quod ita quiete et ab omnibus penitus consuetudinibus liberrime concessit hoc domnus Petrus monachis possidere sicut et ipse possidet et pater ejus possedit Illud etiam addendum ud Nivardus major de Achi concessit pref ecclesie mortuum boscum ejusdem loci annuentibus uxore sua et filiis suis Guidone et Guillelmo [] omnibus videntibus et testificantibus Savalone de Moncheles et Roberto de Cainello Lamberto et Belengario de Sancto Odemaro Radulfo de Ulli Warnerio filio Mathei Willelmus Galeth et multis aliis]