Charter Document - 04890312

Charter Document - 04890312


Charter Number: 04890312
Cartulary Title: Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Ruling
Date: 1115 - 1149
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus ad quos presens scriptura pervenerit Gaufridus Dei gratia Carnolensis episcopus et Theobaldus eadem Dei gratia Blesensis comes salutem in Domino Noverit universitas vestra quod controversia que erat inter monachos Sti Martini de Campis et Goscelinum de Alneolo auctoritate nostra utriusque partis assensu diffinita est et in perpetuum sopita in hunc modum Homines de Ursumvilla qui per viam de Pirelo ibunt Stampis libere ibunt nec aliquam consuetudinem persolvent nisi fuerint mercatores De illis autem rebus de quibus mercatores nominati fuerint apud Alncolum pedagium reddent Quod si prepositus Alneoli homini de Ursumvilla imposuerit quod mercatum duxerit et ille negaverit homo ille in curia monachi de Ursumvilla per justiciam ejus sua manu tercia jurabit testium comperitorum quod ei prepositus domini Goscelini nominaverat non adduxit Quod si unus ex competitis testibus vel prope odium vel propter aliam rationabilem causam defuerit accusatus sua manu jurabit quia eum habere non possit causis subjunctis et alios sibi nominatos de eadem villa adducet Quod si serviens domini Goscelini hominem Ursumville extra villam cum re ad mercatum pertinente inveniet et ille se illius rei mercatorem negaverit apud Alneolum ibit et ibi sicut predictum est cum testibus competitis jurabit Quod si bovem aut equum aut equam aut asinum aut asinam emerit et inde sesionem suam prefecerit si postea vendiderit pedagium nullum dabit Nulla ebdomade die de his que ad Gatardonem ducent vel reducent consuetudinem dabunt Quod si homo de Ursumvilla viam puplicam araverit nullam de hoc emendationem faciet Quod si transeuntem paraturam impedierit si cognitum fuerit tam transeunti quam domino Alneoli per justiciam monachorum legem suam emendabit Si vero negaverit manu sua purgabit Quicumque autem homo seu mercator indigena vel alienigena per Crucem buxatam ad Ursumvillam perrexerit et ibi aliquid emat nullum pedagium vel coustumiam Alneolo reddet imo libere et quiete veniet et recedet Omnes itaque homines de Ursumvilla hujus conventionis tenore et observatione liberi et quieti penitus erunt ita quod domnus Alneoli eos placitis vel querelis occasionibus vel aliquibus exactionibus vexare vel gravare nullomodo poterit Quod ut ratum permaneat sigillorum nostrorum impressione cum testium subnotatione corroborari fecimus