Charter Document - 04890310
Charter Number: | 04890310 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Concession |
Date: | 1148 |
Date type: | Internal, A.D., Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis amen Inter innumeras suorum offensas criminum quibus iram Dei super se seculares persone provocant ad cumulum sue vesanie pravum illud opus exagerant quod contra preceptum divinum et totius Ecclesie sancte per excommunicationem interdictum tenere decimas et in proprios usus expendere non formidant Cumque magnum hoc esse peccatum et clericorum certa relatio et non minus ipsa propria laicis ostendat ratio sapienter agunt qui citius illas ecclesiis dimittentes animarum suarum saluti consulunt Quapropter ego Matheus de Montemorentiaco rogatus a Matheo cognomine Pulchro terciam partem decime de Sancto Bricio que erat de meo feodo quamque ipse sue conjugis assensu et infantum fratrumque suorum pro sua eorumque animabus ecclesie Sti Martini de Campis donavit ego benigne concessi duas etiam alias partes quas ipse Matheus Pulcher ni feodo de abbate et capitulo Sti Dionisii tenebat cum illa tercia parte que de meo feodo erat voluntate et hortatu venerabilis abbatis Suggerii communisque capituli Sti Dionisii in presentia domni Theobaldi Parisiorum episcopi me tam per me quam per successores meos contra omnem calumpniam tuendas et defendendas ecclesie Sti Martini de Campis omni assertione spopondi quatinus ipsa Sti Martini de Campis ecclesia libere et quiete et absque omni inquietatione totam illam decimam imposterum possideret Quam tuitionem et defensionem ideo super me et successores meos firmiter tenendam suscepi ut predicte ecclesie Deo devote juges orationes et beneficia jugiter antecessorum meorum animabus et mee successorumque meorum fructum salutis propensius impenderent et Dei misericordia digniores efficerent Hujus confirmationis testes affuerunt ydonei [Clemens decanus ecclesie Parisiensis Vermundus archidiaconus Bernardus archidiaconus Albertus precentor Philippus frater Regis Nevelo suus magister Algrinus canonicus Symon nepos Abbatis [Suggerii] Matheus dominus de Montemorenciaco Ruricus de Andhilli Guido de Groela Godardus de Sancto Briccio Johannes de Gonessa Ansellus canonicus Rogerius Girbertus Matheus Stephanus frater ejus Reinoldus prepositus Balduinus Flandrensis Lambertus de Boffesmunt Terricus major Euvrardus hospitarius Henricus vincarius Actum est hoc et hec carta anno ab Incarnatione Domini MCXLVIII regnante Ludovico rege Francorum et duce Aquitanorum anno regni sui XVIII Theobaldo Parisiorum episcopo]