Charter Document - 04890308
Charter Number: | 04890308 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Concession |
Date: | 1148 |
Date type: | Internal, A.D., Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Theobaldus Dei gratia Parisiorum episcopus omnibus presentium et futurorum Sciat universitas vestra quod Matheus Bellus decimam de Sancto Briccio quam diu injuste tenuerat utpote laicus ad hoc in manu nostra refutavit ut eam canonice monachis Sancti Martini de Campis concedentes traderemus assensum prebentibus et laudantibus his qui subscripti sunt domno scilicet Suggerio venerabili abbate monasterii Sancti Dyonisii cum assensu capituli sui de cujus feodo due partes ipsius decime erant domino quoque Matheo de Montemorenciaco de cujus feodo tercia pars erat et Adam filio ejus qui dicitur Beixus Amaluigo quoque majore filio ejus et Isabella uxore ipsius et nihilominus fratribus ipsius Mathei Radulfo et Johanne Nos vero rogatu ipsius et omnium predictorum eandem decimam Sancto Martino tradidimus per manum dilecti fratris nostri Odonis prioris ejusdem domus Quod ut ratum sit sigilli nostri caractere corroboravimus cum assensu et attestatione personarum nostrarum Signum Clementis decani Signum Wermundi archidiaconi Signum Bernardi archidiacono Signum Ivonis archidiacono Signum Alberti precentoris Signum Philippi fratris Regis Matheus autem de Montemorentiaco eandem decimam monachis tuendam et defendendam super se et successores suos contra omnem calumpniam ita suscepit ut si eidem tuitioni se subtraheret nos et successores nostri districtam de eis justitiam faceremus et terram ipsorum interdicto subiceremus Actum est Parisius anno ab Incarnatione Domini millesimo centesimo XLVIII regnante Ludovico rege Francorum et duce Aquitanorum anno regni sui xviii