Charter Document - 04890307

Charter Document - 04890307


Charter Number: 04890307
Cartulary Title: Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1147 - 1148
Date type: Internal, Episcopal
Resource Link(s):

Charter:

Ego Theobaldus Dei gratia Parisiensis episcopus concedo monachis Sti Martini de Campis xxx solidos per singulos annos in ecclesia de Clamart sub hac distinctione quod portio illa quam monachi prius accipere solebant in predicta ecclesia in jus cedat sacerdotis excepta decima magna et minuta utramque enim ad tegrum monachis reservamus salva mestiva sacerdotis Monachi vero circatam et synodum adquietabunt Presbiter autem de Clamart solvet monachis ad Natale Domini x sol ad Pascha x sol ad Assumtionem Ste Marie v sol ad festum omnium Sanctorum v sol Actum est hoc sub testimonio et assensu Bernardi archidiaconi nostri in cujus archidiaconatu est ecclesia de Clamart anno episcopatus nostri quinto Et ut hoc imposterum ratum et inconvulsurn permaneat sigilli nostri auctoritate confirmamus [Testes fuerunt Guermundus archidiaconus Johannes archidiaconicus Garnerius canonicus de Sancto Marcello]