Charter Document - 04890305
Charter Number: | 04890305 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1148 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis ego M[anasses] Dei gratia Aurel[ianensis] ecclesie humilis minister notum facimus instantibus et futuris quod in remissione peccatorum avunculi nostri Stephani atque precibus Philippi fratris domni Regis et Algrini concedimus monachis Sancti Martini de Campis apud Hienvillam Deo servientibus in ipsius Ihenville ecclesia que eorum est duas partes omnium oblationum que ad altare capellani offeruntur vel per manus capellani et duas partes omnium lessorum mobilium rerum Terra vero si donata vel dimissa fuerit monachorum erit Duas etiam partes sponsalium et juramentorum Et in Noveville ecclesia que similiter ipsorum monachorum est medietatem de cunctis oblationibus et in annalibus festis duas panum partes et candelarum sicut jampridem habuerunt temporibus predecessorum meorum Johannis et Helie bonarum memoriarum Notificetur etiam universis quod Hugo de Basochiis quando Hierosolimitanis partes adiit sanctarum assertionibus Scripturarum commonitus in manu nostra dimisit quicquid habebat in ecclesia de Basochiis uxore sua et fratre suo concedentibus assentiente etiam Adam de Challiaco de cujus feodo predicta ecclesia consistebat Nos autem omnibus Religiosis proposse nostro subvenire desiderantes quicquid prefatus Hugo nobis in ecclesia illa dimisit predictis monachis pro remedio anime avunculi nostri Stephani et nostre concedimus et sigilli nostri auctoritate confirmamus Actum publice Aurelianis anno Incarnationis Dominice MCXLVIII regnante rege Ludovico anno xii ordinatis in ecclesia Sancte Crucis majoribus personis Decano nullo Hugone cantore Zacharia subdecano Radulpho capicerio Data per manum Algrini cancellarii kal Junii