Charter Document - 04890302

Charter Document - 04890302


Charter Number: 04890302
Cartulary Title: Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1148
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Eugenius episcopus servus servorum Dei dilecto filio Sugerio abbati Sancti Dionisii salutem et apostolicam benedictionem Officii nostri nos hortatur auctoritas ad religionem statuendam diligenter intendere stabilitam vero exacta diligentia conservare Inde est sicut tua novit dilectio quod cum charissimo filio nostro Ludovico illustri Francorum rege contulimus ut in ecclesia Sancte Genovefe religiosos fratres ad Dei servitium poneremus Quod brevitate temporis prohibente secundum ipsius et nostrum propositum nequivimus effectui mancipare Verum quia vices regias in Galliarum partibus dignosceris exercere et quia de tua plurimum discretione confidimus per presentia tibi scripta mandamus quatenus priorem Abbatisville in abbatem liberum et absolutum ibi statuere et octo fratres ecclesie Sti Martini de Campis ejus societati studeas deputare ut exemplo bone conversationis eorum qui nimis honeste sapiunt ad divinum officium provocentur Nos vero Priori Sancti Martini de Campis per apostolica scripta mandavimus quatenus predictum numerum fratrum cum tibi placuerit exhibeat et concedat sustentationi quorum beneficium decanatus et prebendas venerabilis fratris nostri Silvanectensis episcopi Gregorii diaconi cardinalis et Autissiodorensis thesaurarii filiorum nostrorum auctoritate apostolica deputamus Ad ipsorum quoque usum omnia beneficia decendentium canonicorum assignari volumus et jubemus Datum Lingonis iii kal Maii