Charter Document - 04890300
Charter Number: | 04890300 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1147 |
Date type: | Internal, A.D., Episcopal, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Teobaldus Dei gratia Parisiorum episcopus dilecto filio Gamoni priori ecclesie Sancte Marie de Gornaio que de jure Sancti Martini de Campis est [] fratribus ibidem Deo servientibus t p q f in perpetuum Beneficia ecclesiis collata ex devotione fidelium de quibus Xristi fit hereditas et patrimonia sunt pauperum et redemptio animarum Eapropter fili in Xristo karissime Gamo paci ecclesie tue et quieti religiosarum mentium episcopali sollicitudine providentes in posterum bona ecclesie Gornacensis que a fundatoribus usque ad presens ampliata est presentis scripti pagina annotare curavimus ut vivente memoria nec malicia possint distrahi nec oblivione deleri Hec sunt igitur que Sanctus Martinus de Campis apud Gornaium super Maternam fluvium et ex legitima donatione possidet et canonice tenet ecclesiam videlicet gloriose Dei genitricis Marie sanctique Johannis evangeliste cum suis clausuris et circumadjacente ambitu et cum omnibus ad eam pertinentibus que ab ipsis fundatoribus Guidone Rubeo et ejus uxore Adelaida atque Ansello dapifero assensu Parisiensis episcopi predicto monasterio Beati Martini de Campis oblata est Capellam de Gornaio Molendinum apud Gornaium Forestam aque de Veteri Gornaio xx solidos in ejusdem castri foro Ecclesiam de Cauda et furnum atque furnum de Puntelz ita plane quod nullus alium furnum in prefatis opidis facere poterit Terram de Campo Garnoisi et x arpennos terre in territorio ejusdem castri Decimam terre Archerii decimamque terre Henrici Magni medietatemque decime de Pontelliis Que concesserunt Galerannus comes de Mellento et Agnes uxor ejus Totam villam Russiacum et adherentem ei terram terminis circumquaque fixis designatam Silvam ejusdem ville vobis et hospitibus vestris ad ardendum et ad hospitandum et ad clausuram messium vestrarum vestrorumque hospitum Nusiellum cum ecclesia hospitibus terris pratis vineis molendinis silva Terram cum decima Radulphi filii Helisendis Medietatem terre Rainaldi de Bestisi cum aliis que ibidem habetis Ecclesiam de Bercheriis cum pertinentiis suis Decimam quoque de Bercorellis Ecclesiam de Pontelz cum pertinentiis suis Ecclesiam de Essonia cum pertinentiis suis Apud Corbolium terram Joscelini Terram et silvam de Campo mussoso Terram cum nemore que dicitur Raimundi Apud Canolium quicquid Albertus vobis dedit Ecclesiam scilicet cum pertinentiis suis prata terram et silvam concedente Ansello dapifero de cujus feodo erat Terram Haymardi et vque arpennos terre Galterii de Derenci et nemus uxoris Ansoldi de Nueli quod in Monte Cuceto habetis Terram de Luabum Campum quem dedit Garnerius de Curbetum annuente Gualcherio de Montegaio de cujus feodo erat Terram quoque Huberti et Andree cum omnibus que ibidem habetis Apud Russiacum iii solidos quos Milo dedit Vineas apud Nusiacum Decimam quam Philippus fraterque ejus de Claci dederunt cum aliis que ibidem habetis In vodo quoque inter Gornaium et Kalam xv arpennos pratorum Apud Montium vi arpennos pratorum quos dedit Robertus de Cumbiaus Apud Torciacum medietatem decime que dicitur Sancti Martini et decimam de vineis Anselli dapiferi quod ipse concessit Apud Ferrerias vii solidos et dimidium quos dedit Gillebertus de Garlanda Guidone filio suo concedente Apud Roeni terram cum nemore quod Guido Aper vobis dedit Partem decimam quam apud Gunessam habetis Hec igitur breviter annotata ut inperpetuum calumpnie locus excludatur sigilli nostri testimonio cum assensu ecclesie nostre confirmamus Signum Guermundi archidiaconi S Bernardi archid S Ivonis archid S Alberti cantoris S Roberti succentoris S Galterii s[acerdotis] S Clementis s[acerdotis] S Petri diacon S Guidonis diaco S Josleni diaco S Hervei diaco S Mauricii subdia S Osmundi subd S Balduini subd S Johannis subd S Willelmi pueri S Thome S Odonis S Gervasii Actum puplice in sede nostra Parisius anno MCXLVII Verbi incarnati regni Ludovici secundi regis anno xv episcopatus vero nostri anno iiii indictione xma epacta xvii concurrente ii Data per manum Algrini cancellarii iii idus Octobris