Charter Document - 04890299

Charter Document - 04890299


Charter Number: 04890299
Cartulary Title: Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Statement
Date: 1147
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Venerandis et charissimis fratri et filiis nostris domno Odoni priori et ceteris apud Sanctum Martinum de Campis omnipotenti Domino servientibus frater Petrus humilis abbas Cluniacensium salutem et ab Auctore bonorum omnium totius gratie et benedictionis plenitudinem Quid dicam quid loquar Putabam in asperis casibus et maxime in morte charissimi fratris et filii nostri Hugonis me vos prevenire scribendo posse prevenire conquerendo posse prevenire lacrymando Sed ut video et scriptis me prevenistis et querelis preoccupastis sed lacrymis tamen non anticipastis Deflestis funus ejus post mortem ejus sed ego adhuc viventis quia moriturum non dubitabam deflevi ante ipsius obitum mortem ejus Vicistis me scribendo sed non vicistis lacrymando Lacrymatus sum ego prior quia prius deficientem vidi sed prior scribere non potui quia ab assiduis negotiis hoc est importunis vite mee tortoribus permissus non fui Scribo nunc tandem aliquando permissus et communis fratris filii et amici defectum vobiscum pariter licet absens deploro Habeo materiam deplorationis quantam vix camelus scriptam sublimibus et fortibus humeris portare posset habetis vos tantam quantam et ipsi nostis et ego ex parte forsitan non ignoro Ut enim primo de propriis loquar quis jam a viginti et eo amplius annis de universis qui sub celo sunt hominibus tam fideliter tam constanter tam perseveranter onera mea a me sibi imposita et devote causa Dei et mei suscepta tulit toleravit quantascumque habere potuit vires ea tolerando et mihi collaborando consumpsit Et ut que sunt vestra subjungam quis illo amplius vel adeo rem publicam vestram dilexit quis ita coluit quis tam me quam omnes nostros ad eam diligendam protegendam confovendam ad defendendam animavit Hec omnia breviter dicta que si diffusius dicerentur alio tempore et otio indigenter admonent nos hortantur nos ut tam dilecti tam chari tam unici fratris filii et amici etiam post mortem non obliviscamur sed si veri amici fuimus vel sumus magis nunc mortuo quam si viveret ostendamus Deploremus pia compassione funus ejus prosequamur magis occultis lacrymis et precibus animam ejus ut cui jam affectum nostrum ostendere non possumus conridendo vel colletando ostendamus orando sacrificando vel pie pro anima ejus coram Deo collacrymando Fiat hoc apud vos specialiter pro ipso fiat et pro priore nostro fiat si placet et pro multis sanctis religiosis et magnis coram Deo hominibus nuper apud nos defunctis quorum memoria sicut bene novi in benedictione est quorum recordatio coram Deo non delebitur sed in memoria eterna erunt et ab auditione mala per Dei gratiam non timebunt Unde cessent jam lacryme inanes et inconsiderato dolore extorte coram hominibus et succedant gemitus pro salute istorum effusi coram Deo cum precibus Valeat sanctum collegium vestrum Deo acceptum nobis jocundum et Deo propitio de bono semper in melius provehendum