Charter Document - 04890296

Charter Document - 04890296


Charter Number: 04890296
Cartulary Title: Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1147
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Notum fiat omnibus Ecclesie sancte filiis t p q f quod monachi Sancti Petri de Conis debent canonicis Sancti Georgii de Matriolis singulis annis ad festum Sancti Remigii duos sextarios annone et dimidium mediam partem hiemalis et alteram partem martialis ideo scilicet quia prefati canonici concesserunt prelibatis monachis libere et absolute possidere quicquid habebant in decima de Fusiaco vel in territorio circonquaque ex dono Daimberti militis et Elisabet ejus uxoris et filiorum eorum Guilermi atque Hersendis Si vero monachi in solvenda prescripta annona negligentes extiterint et semel vel bis ammoniti usque ad festum Omnium Sanctorum reddere distulerint legem duodecim denariorum cum annona persolvant et rem prefatam non amittant Facta est autem hec conventio inter monachos et canonicos in capitulo Sancti Petri a Garino priore Sancti Georgii annuente abbate suo Rainardo et toto conventu Sancti Johannis Evangeliste Senonensi ecclesie et a priori Sancti Petri Galeranno assistente ibi presente subpriore Petro Sancti Martini assensu priori Sancti Martini Odonis et ceterum fratrum Regnante venerabili rege Ludovico anno videlicet regni sui decimo quo ipse etiam Iherosolimam cum exercitu properavit Ex parte monachorum sunt testes ipse prior Galerannus et Odo prior Sancti Martini et Arnulphus sacerdos et monacus Joscelinus miles Simon miles Morinus et Gosbertus homines ipsorum