Charter Document - 04890293

Charter Document - 04890293


Charter Number: 04890293
Cartulary Title: Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1147
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

In nomine Patris et Filii et Spiritus sancti Symon Dei gratia Noviornensium episcopus karissimo fratri Petro venerabili priori ecclesie Sti Medardi Capiensis ceterisque fratribus ejusdem loci p et f successuris in perpetuum Ad nostrum spectat officium ut de ecclesiis nobis commissis sollicitudinem habeamus quatinus in ipsis Deus honoretur et debita ei servitia exhibeantur curiose etiam providentes ut si aliquam earundem cui proprie facultates minus suppetunt ad sui ipsius cultum vel usum noverimus de bonis a Deo nobis collatis inopiam misericorditer suppleamus illius Altare igitur de Mueleins quod Milo canonicus Peronensis persona ejusdem altaris in nostram manum reddidit ecclesie Sti Medardi Capiensis et tibi dilecte frater Petre venerabilis prior tuisque successoribus ob salutem anime nostre damus et concedimus atque assensu [Bonefacii] archidiaconi nostri deinceps sub perpetua libertate personaliter possidendum presenti scripto confirmamus ita sane quod nobis et successoribus nostris episcopis synodalia jura persolvatis et nobis ministrisque nostris debitam reverenciam exibeatis salvo etiam jure presbiteri prenominato altari servientis data et concessa ei cura de manu episcopi Ut hoc ratum et inconvulsum permaneat tam sigillo nostro quam testium subassignatorum testimonio corroboramus et ne ab aliquo ulterius violaretur episcopali auctoritate et sub analhemate prohibemus S Symonis episcopi S Theoderici Ambianensis episcopi S Bonefacii archidiaconi S Balduini decani S Hugonis cancellarii S Rainoldi archipresbiteri S Rogerii Guiberti Galberti Johannis presbiterorum S Stephani Willelmi Roberti clericorum S Petri prioris Actum anno MCXLVII dominice Incarnationis Ego Hugo cancellarias relegi