Charter Document - 04890292
Charter Number: | 04890292 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Concession |
Date: | 1144 - 1147 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Notum sit omnibus sancte Dei Ecclesie filiis tam clericis quam laicis p et f quod ego Odo prior Sti Martini de Campis ex consensu totius capituli nostri benigne concessi domno Hugoni abbati Caricampi et ejusdem cenobio propter amorem Dei capellam Sti Hilarii que est juxta Frevench perpetuo jure possidendam cum omnibus appendiciis suis ca scilicet conditione quatinus predicti cenobii Abbas persolvat ecclesie nostre loco census singulis annis unam marcham argenti ad majus pondus in festivitate sancti Martini de obitu Sciendum quoque est quod omnem decimam que ad altare Sti Hilarii de Frevench pertinet a valle Guntzonis usque ad terras de Borrech pro predicto censu similiter promisit Prior et omne capitulum Sancti Martini Designavimus etiam quia idem abbas Caricampi pomerium quod apud Pas habebat Ansello qui illud supradicto cenobio dederat cum uxore sua et infantibus annuente atque laudante commutavit monachis Sti Martini in eodem castro manentibus pro decimis que ad altare Sti Modesti Ligniaci pertinent a capite Haye usque ad terras de Borrech uno tantum excepto campo qui Campania vocatur quod monachi Sti Modesti libere laudaverunt Hujus rei testes sunt domnus Theobaldus Parisiensis episcopus Bernardus et Guermundus ejusdem archidiaconi Theobaldus Meldensis archidiaconus et Johannes clericus de Monte Omari